APPENDIX
I. (to p. 13).
Codex Theodosianus, 1,4, 3.
Impp. Theodosius ct Valentinianus A A ad Senatum urbis Roma?. Interpretatio. Haec lex ostendit, quorum iuris conditorum sententiae valeant, hoc est Papiniani Pauli, Gaii, Ulpiani, Modestini, Scaevolae, Sabini, Inliani atque Marcelli, quorum si fuerint, prolata? diversa? sententia·, ubi maior numerus unum senserit, vincat.
Quod si forsitan a?qualis numerus in utraque parte sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua Papinianus cum aequali numero senserit, quia ut singulos Papinianus vincit, ita et cedit duobus. Sca?- vola, Sabinus, lulianus atque Marcellus in suis corporibus non inveniuntur, sed in praefatorum opere tenentur inserti.Lex Romana Cnriensis, IV. De responsis prudentum.
Imp. Theodosius. Interpretatio. Ha?c causa sicut Papiani, Pauli, Gagii, Ulpiani. Modestini et Sci- fola, Savini, luliani atque Marcelli est. Isti viri clarissimi consilium in suis corporibus melius esse non cognoverint, et in his libris sic continent. Ubi de ac- cionem indiciarie contenditur, vel ubi inter duos heredes de ipsorum facultatem intencione inter se habuerint, si unus de illis habuerit amplius homines, qui eius causam teneant, quam ille alius : qui maiorem numerum habuerit de bonos homines, ipse in iu- dicio secundum legem suam causam vincat. Et si forsitan de homines equalem numerum habuerint, prece- dat eius auctoritas, qui in lege Papiani pro se alicum titulum invenerit, ipsa causa vincat.
II. Liutprand 134 (to p. 23).
Si hominis in uno vico habitantis aliqua intentionis habuerit de campo aut vinea prado aut silva vel de alias res, et collexerent se una pars cum virtutem et dixerent “ quia wifamus et expellimus eum de ipsum locum per virtutem foras,” et ambolaverunt, et scandalum ibi commissum fuerit et plagas aut feritas factas vel homo occisus fuerit : ita decernimus, ut plagas et feritas aut hominem mortuum conponant secundum anteriorem edicto, quod gloriosus Rothari rex vel nos instituimus ; pro autem inlecita presumptionem de ipsa collectionem conponat solidos 20 ad illam partem, qui in campum aut in vitis vel in prado aut in silva suum laborem faciebat.
Hoc autem ideo statuimus, nt nullus presumat malas causas in qualiscumque locum excitare aut facere et non potuimus causam istam adsimilare, neque ad arischild, neque ad consilium rusticanorum, neque ad rusticanorum seditione : et plus congruum nobis paruit esse de consilium mahim, id est de consilio mortis. Quia quando se collegunt et super alius vadunt pro peccatis, ad id ipsum vadunt ut mahim faciant, aut si casus evenerit, hominem occidant, et plagas aut feritas faciant : ideo, ut dixemus, adsimilavimus causam istam ad consilium mortis, quod sunt, sicut supra premisimus, solidi vigenti.III. Origines, V, c. 24, § 25 (to p. 28).
De instrumentis legalibus.
Donatio est cuiuslibet rei transactio. Dictam autem dicunt donationem quasi doni actionem, et dotem quasi do item. Pra-cedente enim in nuptiis donatione dos sequitur.
Conditio quid est (V, c. 24, § 29).
Conditio a condicendo quasi condictiones quia non ibi testis unus jurat, sed duo vel plures ; non enim in unius ore sed in duorum aut trium stat omne verbum. Item condictiones dicuntur quod inter se conveniat sermo testium quasi condictiones.
IV. Glossa Irncrii (to p. 55).
“ Cum equitas et jus in hisdem rebus versentur, differunt tamen. Equitatis enim proprium est id quod justum est simpliciter proponere. Juris autem idem proponere volendo, scilicet aliquantum auctoritate subnecti. Quod propter hominum lapsus multum ab ea distare contingit, partim minus quam equitas dictaverit continendo, partim plus quam oporteat proponendo. Multis quoque aliis modis equitas et jus inter se differunt, cujus dissensus interpretatio, ut lex fiat, solis principibus destinatur ” (quoted by Meynial, Encore Irnerius, X. R. L. de dr. fr., 1897, p. 352).
V. Glossre Vacarii ad D.I. 3 (to p. 56).
(From the MS. of the Dean and Chapter of Worcester.)
1. Conditor autem et interpres legum solus est imperator. Scilicet ex propria volumtate. Ceteri ex necessitate. Item iudicis interpretatio nulla intelligitur preterquam si nullo ab his inter quos iudicat iuris remedio infirmetur, inter eos tantum tenet.
2. Generale et naturale congruum ut eo modo solvatur quid quo constructum est. Imperatoris autem constitutionem inuito populo immo et reclamante interdum fieri contingit et valet. Ergo et durat ut nec per consuetudinem abrogari possit nisi prius imperium et potestatem a principe amotam populus recipiat.
VI. (to p. 69).
Dig. I, 3, 32 pr. (Julianus).
De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodire oportet quod moribus et consuetudine inductum est :
Beaumanoir, Prologue :
Nous entendons a confermer grant partie de cest livre par les jugemens qui out este fet en nos tans en ladite contee de Clermont ; et 1’antre partie par cler.·, usages et par cieres cous- tumes usees et acoustumees de lone tans pesiblement ;
et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est:
si nec id quidem appareat, tunc jus, quo urbs Roma utitur, servari oportet.
et 1’autre partie, des cas douteus en ladite contee, par le jugement des chas- teleries voisines ;
et 1’autre partie par le droit qui est communs a tous on roiaume.
VI1. Coutume de Beauvaisis, 31 (to p. 82).
Pour ce que mout seroit longue chose et chargeant as hommes qui font les jugemens de metre en jugement tous les cas qui vienent devant le baillif, li baillis doit metre grant peine de delivrer ce qui est pledie devant lui, quant il set que 1’en doit fere du cas selonc la coustume et quant il voit que la chose est clere et aperte. Mes ce qui est en doute et les grosses quereles doivent bien estre mises en jugement ; ne il ne convient pas que 1’on mete en jugement le cas qui a autre fois este jugies, tout soit ce que li jugemens soit fes pour autres persones, car 1’on ne doit pas fere divers jugemens d’un meisme cas.
VI11. (Bracton I, 1 § 2, 1 § 3) (to p. 92).
Cum autem fere in omnibus regionibus utatur legibus et iure scripto, sola Anglia usa est in suis finibus jure non scripto et consuetudine, in ea quidem ex non scripto ius venit quod usus comprobavit, sed non erit absurdum leges Anglicanas, licet non scriptas, leges apellare, cum legis vigorem habeat quicquid de consilio et consensu magnatum et reipublica? communi sponsione, auctoritate regis sive principis praecedente, iuste fuerit definitum et approbatum.
Sunt etiam in Anglia consuetudines plures et diversa? secundum diversitatem locorum, habent enim /Ynglici plura ex consuetudine quae non habent ex lege, sicut in diversis comitatibus, civitatibus, burgis et villis, ubi semper inquirendum erit quae sit illius loci consuetudo et qualiter utantur consuetudine qui consuetudines allegant.Cum autem hniusmodi leges et consuetudines per insipientes et minus doctos, qui cathedram indicandi ascendunt antequam leges didicerint, saepius trahantur ad abusum, et qui stant in dubiis et in opinionibus, et multotiens pervertantur a maioribus, qui potius proprio arbitrio quam legum auctoritate causas decidunt, ad instructionem saltem minorum, ego Henricus de Brettone ' animum erexi ’ ad vetera indicia iustorum, perscrutando diligenter, non sine vigiliis et labore, facta ipsorum, consilia et responsa, et quicquid inde nota dignum inveni in unam summam redigendo.
WILLIAM BRENDON AND SON, LTD.
1 SINTERS, PLYMOUTH
More on the topic APPENDIX:
- APPENDIX
- APPENDIX
- appendix b Representativeness of Compilation
- APPENDIX A Assembling and Processing Evidence
- Appendix to Chapter II Reply to Our Critics
- Appendix to Chapter I Reply to Our Critics
- APPENDIX V. MANUMISSION VINDICTA BY A FILIUSFAMILIAS.
- Appendix 2 Law Reports and Journals (Some Useful References
- APPENDIX IV. THE ESSENTIAL CHARACTER OF MANUMISSION1. ITERATIO.
- APPENDIX III. FORM USED BY SLAVE IN ACQUISITION BY MANCIPATIO, ETC.
- APPENDIX IL FORMULATION AND LITIS CONSUMPTIO IN THE ACTIONS ADIECTITIAE QUALITATIS.
- Appendix 1 Extracts From the European Convention on Human Rights and Fundamental Freedoms
- APPENDIX I. THE RELATION OF THE CONTRACTUAL ACTIONS ADIECTITIAE QUALITATIS TO THE THEORY OF REPRESENTATION.
- Contents